summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine. primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii oratorii codd. dett. : oratori L numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus et concursus Quint. ix. 4. 37 et Iul. Victor, p. 432 concursu L vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum ornatus L : ornamentum Tulich. Lambinus etc. : moratum Bake illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod ac quod Friedrich : idque Moser : atque L in hoc oratore oratore L : orator maluit Manutius dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis. supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex orn. autem verborum duplex vulg. : ornatus autem duplex L : verborum orn. autem duplex Stangl : unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat sonat... explanat L : sonant... explanant codd. dett. ; in alienis aut translatum et factum et factum Schüts : aut factum L : ac sumptum Lambinus aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum ac novum Schüts : aut novum L : ut novum Lambinus aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata inusitatum ... inusitata codd. dett. : usit.... usit. L ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.