<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><reg>huic</reg>
generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et
regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam
contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens
expetitur, non haec contorta et acris oratio.
</p><p><reg>ab</reg> his non multo secus quam a poetis haec eloquentia
quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt,
quidnam esset illud quo ipsi differrent
ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu,
nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.
</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>quicquid</reg>
est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit<note>cadit <hi rend="italics">L et Rufin.</hi>: cadat <hi rend="italics">Wesenberg</hi>
                  </note>, etiam
si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus
vocatur, qui Graece <foreign xml:lang="greek">r(uqmo\s</foreign> dicitur. Itaque video
visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi
absit a versu, tamen quod incitatius<note>incitatius <hi rend="italics">F2</hi>: incitatus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> feratur et clarissimis
verborum luminibus utatur, potius poema putandum<note>putandam <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> quam
comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt,
nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id
est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes
oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>ego</reg> autem,
etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum,
tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in
nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam
non nulli eorum<note>nonnulli eorum <hi rend="italics">Madvig</hi>: n. aurium <hi rend="italics">Schütz</hi>: nonnullorum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> voluntati<note>voluntati <hi rend="italics">L</hi>: voluptati <hi rend="italics">Madvig</hi>: voluntate <hi rend="italics">Sauppe</hi>
                  </note> vocibus magis quam rebus inserviunt<note>inserviunt <hi rend="italics">vulg.</hi>: inserviant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>;
nec vero, si quid est unum inter eos simile—id
autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete-

<pb n="p.2022"/>

rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec
dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum
ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus
igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum,
ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis
futurus sit.
</p><p><milestone n="21" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>erit</reg> igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is
qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet,
ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare
suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus
ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia
oratoris<note>oratoris <hi rend="italics">Iul. Victor</hi>: orationis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, tot sunt genera dicendi: subtile in probando,
modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo
uno vis omnis oratoris est.
</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>magni</reg> igitur iudici, summae
etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator
huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid
cuique<note>cuique <hi rend="italics">L</hi>: '<hi rend="italics">valde vereor ne post</hi> cuique <hi rend="italics">exciderit</hi> causae' <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> opus sit et poterit quocumque modo postulabit
causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum
fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. <foreign xml:lang="greek">Pre/pon</foreign> appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo
praeclare et multa<note>praeclare et multa <hi rend="italics">L et Iul. Vict.</hi>: multa et praeclare <hi rend="italics">Goeller</hi>
                  </note> praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime
et in poematis et in oratione peccatur.
</p></div></div></body></text></TEI>