<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae
species exprimenda est. Quem hoc uno excellere <del>id est
oratione<note>id est oratione <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                     </note>
                  </del>, cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non
enim inventor aut compositor aut actor <hi rend="italics">qui</hi>
                  <note>actor qui <hi rend="italics">Madvig</hi>: sed <hi rend="italics">qui</hi> (l. 28) <hi rend="italics">maluit Heerdegen</hi>: est <hi rend="italics">om. Nixon</hi> (<hi rend="italics">non addito</hi> qu)</note> haec complexus
est omnia, sed et Graece ab eloquendo <foreign xml:lang="greek">r(h/twr</foreign> et
Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae

<pb n="p.2020"/>

sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat,
dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
</p><p/></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> enim et philosophi quidam<note>quidam <hi rend="italics">vulg.</hi>: quidem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ornate locuti
sunt—si quidem et Theophrastus <hi rend="italics">a</hi> divinitate<note>a divinitate <hi rend="italics">vulg.</hi>: divinitate <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> loquendi
nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et
Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe
omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et
suavitate et gravitate<note>et suav. et grav. <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: et grav. et suav. <hi rend="italics">Sauppe</hi>: et gravitate <hi rend="italics">L</hi>: <del>et</del> gravitate <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> princeps Plato—, tamen horum oratio
neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>loquuntur</reg> cum doctis, quorum sedare animos malunt quam
incitare, et de<note>et de <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: fide <hi rend="italics">L</hi>: sic de <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: sic... loquuntur <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>: <del>scilicet</del> de <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> rebus placatis ac minime turbulentis docendi
causa non capiendi loquuntur<note>loquuntur <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>, ut in eo ipso, quod delectationem
aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam
necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non
difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere.
</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><reg>mollis</reg> est enim oratio philosophorum et umbratilis
nec sententiis nec verbis instructa popularibus<note>popularibus <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: popularis <hi rend="italics">L</hi> vincta <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: iuncta <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nec vincta
numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum,
nihil atrox, nihil miserabile<note>miserabile <hi rend="italics">vulg.</hi>: mirabile <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, nihil astutum; casta,
verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo
potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio
oratio<note>oratoris <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: orationis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata
nomine est.
</p><p/></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p><reg>sophistarum</reg>, de quibus supra dixi, magis distinguenda
similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos
adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod,
cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare
potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id

<pb n="p.2021"/>

faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias
exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt
fabulas, verba altius<note>altius <hi rend="italics">Beier</hi>: apertius <hi rend="italics">L</hi>: audacius <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> transferunt eaque ita disponunt ut
pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa
contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt<note>definiunt <hi rend="italics">L</hi>: finiuntur <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>.
<milestone n="20" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>