<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>in</reg> oratoribus vero, Graecis
quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et
clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re
non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt
spes infringatur aut<note>aut spes <hi rend="italics">maluit Lambinus</hi>
                  </note> languescat industria; nam neque illud
ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus
rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ego in summo oratore fingendo talem informabo
qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit,
sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in
perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam<note>numquam <hi rend="italics">vulg.</hi>: unquam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud

<pb n="p.2004"/>

alios densius, apud alios fortasse rarius.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ego sic statuo,
nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id
sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod
neque<note>quod neque <hi rend="italics">L</hi>: quod tamen neque <hi rend="italics">Friedrich</hi>: quod quoniam neque <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest,
cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis
picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae,
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed
ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam,
quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem
artem et manum dirigebat.
<milestone n="3" unit="chapter"/>
                  <reg>vt</reg> igitur in formis et figuris
est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam
speciem imitando referuntur eaque<note>eaque <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ea quae <hi rend="italics">OPM</hi>: eas quae <hi rend="italics">F</hi> non <hi rend="italics">secl. Victorius</hi>
                  </note> sub oculos ipsa <del>non</del>
cadit<note>cadit <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: cadunt <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus,
effigiem auribus quaerimus.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>has</reg> rerum formas appellat
<foreign xml:lang="greek">i)de/as</foreign> ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus
auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait
semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera
nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem
statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur,
id est ad ultimam sui generis formam speciemque
redigendum.</p><p/></div></div></body></text></TEI>