<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>nam</reg> et infantes actionis
dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate
agendi multi infantes putati sunt; ut iam<note>iam <hi rend="italics">L</hi>: sane <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> non
sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et
tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec
autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo
potest. Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet
et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et
inclinata videri gravis et inflexa<note>flexa <hi rend="italics">maluit Schütz</hi>
                  </note> miserabilis;
</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>mira est enim
quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis,
inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta
in cantibus.
<milestone n="18" unit="chapter"/>
                  <reg>est</reg> autem etiam in dicendo quidam cantus
obscurior, non hic e Phrygia<note>Phrygia <hi rend="italics">L</hi> et <hi rend="italics">Iul. Vict.</hi>: Lycia <hi rend="italics">Quintil.</hi> xi. 3. 58</note> et Caria rhetorum<note><hi rend="italics">post</hi> rhetorum <hi rend="italics">add. Ernesti</hi> quorum</note> epilogus
paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et
Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit<note>dicit <hi rend="italics">del. Ernesti</hi>: dicit... fuisse <hi rend="italics">secl. Meyer</hi>: dicit Aeschini plorare <hi rend="italics">Madvig</hi> (plur <hi rend="italics">L</hi>: plorare <hi rend="italics">Schenkl</hi>)</note>

                  <pb n="p.2019"/>

plorare etiam Demosthenes istum quem saepe dicat<note>istum quem semper dicat <hi rend="italics">Schenkl</hi>: illumque saepe dicat <hi rend="italics">L</hi>: ipse dicit <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> voce
dulci et clara fuisse.
</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>in</reg> quo illud etiam notandum mihi
videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus: ipsa
enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in
omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema
syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem ad
aurium voluptatem sequatur<note>sequetur <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> industria.
</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>ac</reg> vocis quidem
bonitas<note>quidem bonitas <hi rend="italics">Ernesti</hi>: bonitas quidem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio
atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit:
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur
gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In
gestu<note>in gestu <hi rend="italics">secl. Bake</hi>: desit aut supersit in gestu <hi rend="italics">Schüts</hi>
                  </note> status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus;
excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum,
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
trunco magis toto se ipse<note>se ipse <hi rend="italics">L et Quint.</hi>: ipse se <hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note> moderans et virili laterum
flexione<note>inflexione <hi rend="italics">maluit Piderit</hi>
                  </note>, bracchii proiectione in contentionibus, contractione
in remissis.
</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>vultus</reg> vero, qui secundum vocem plurimum
potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! <reg>in</reg>
quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum<note>sit aut voltuosum <hi rend="italics">Nonius</hi>: aut voltuosum sit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, tum
oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago
est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis
et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur
temperabunt.
</p><p><milestone n="19" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>