<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>atque</reg> in primis duabus dicendi partibus qualis esset
summatim breviterque descripsimus. Sed, ut ante dictum
est, in his partibus, etsi graves atque magnae sunt, minus et
artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat
invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo;
scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat,
Clitomachum eadem<note>eadem <hi rend="italics">vulg.</hi>: ea <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dicere, Charmadam autem eodem
etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest
quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba
penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus
totis moderatur oratio?
</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quidem ego, Brute, ex tuis
litteris sentiebam, non te id sciscitari<note>sciscitari <hi rend="italics">vulg.</hi>: scitari <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, qualem ego <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> inveniendo
et in conlocando summum esse oratorem vellem,
sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis
optimum iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque
omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera
et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et
naturae variae et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:
</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>flumen aliis verborum volubilitasque
cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque
delectant: quid potest esse tam diversum? tamen
est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. codd. dett.</hi>
                  </note> lenitate
et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere
dicendi; ecce aliqui duritatem et severitatem quandam <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. Poggius</hi>
                  </note>
verbis et orationis quasi maestitiam<note>maiestatem <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> sequuntur; quodque
paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues alii temperati
vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem
oratorum reperiuntur.
</p><p><milestone n="17" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere
quam a te postulatum est—tibi enim tantum de orationis

<pb n="p.2018"/>

genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et
conlocando—, ne nunc quidem solum de orationis modo
dicam sed etiam de actionis: ita praetermissa pars nulla
erit, quando quidem de memoria nihil est hoc loco dicen-
dum, quae communis est multarum artium.
</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>quo</reg> modo
autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: quae <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>
constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt
quot animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque
ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio,
utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri
volet, ita certum vocis admovebit sonum; de quo plura
dicerem, si hoc praecipiendi tempus esset aut si tu hoc
quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est
vultus; quibus omnibus dici vix potest quantum intersit
quem ad modum utatur orator.
</p></div></div></body></text></TEI>