<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in omni re difficillimum est formam, qui<note>qui <hi rend="italics">Tulich</hi> (<hi rend="italics">ed. Rom.</hi> 1515): quae <hi rend="italics">idem in marg.</hi>: quod <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> 
                  <foreign xml:lang="greek">xarakth\r</foreign>
Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur
optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit
a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes
apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo<note>multo <hi rend="italics">Lambinus</hi>: multa <hi rend="italics">L</hi>: multi <hi rend="italics">Schenkl</hi>
                  </note> apud
alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt
iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma
maxime excellat. In picturis alios<note>alios <hi rend="italics">vulg.</hi>: alius <hi rend="italics">L</hi> abdita et <hi rend="italics">secl. Madvig</hi>
                  </note> horrida inculta, abdita
et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant<note>alios ... delectant <hi rend="italics">vulg.</hi>: alius delectat <hi rend="italics">L</hi>: delectatur <hi rend="italics">ed. Norimb.</hi>
                  </note>.
Quid est quo praescriptum<note>praescriptum <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: perscriptum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aliquod aut formulam exprimas,
cum in suo quidque<note>quidque <hi rend="italics">Reid</hi>: quodque <hi rend="italics">L</hi>: quaeque <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> genere praestet et genera plum sint?
<reg>hac</reg> ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique
in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si
lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
</p><p/></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa
neque in unam formam cadunt omnia, laudationum <del>scriptionum</del>
et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates
fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae,
reliquarumque scriptionum<note>scriptionum <hi rend="italics">secl. Sauppe</hi>: <hi rend="italics">transposuit post</hi> reliquarumque <hi rend="italics">deleto</hi> rerum <hi rend="italics">Schenkl</hi>
                  </note> 
                  <del>rerum<note>rerum <hi rend="italics">L</hi>: earum <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                     </note>
                  </del> formam, quae absunt
a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece
<foreign xml:lang="greek">e)pideiktiko\n</foreign> nominatur, quia<note>quia <hi rend="italics">vulg.</hi>: qua <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quasi ad inspiciendum delectationis
causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius

<pb n="p.2013"/>

oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid
exquisitius dicere.
<milestone n="12" unit="chapter"/>
                  <reg>ab</reg> hac et verborum copia alitur et
eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur
licentia.
</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p><reg>datur</reg> etiam venia concinnitati sententiarum et
arguti<note>argutiis <hi rend="italics">maluit Heerdegen</hi>
                  </note> certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur,
de industriaque non ex<note>ex <hi rend="italics">Nonius</hi>: ea <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> insidiis sed aperte ac palam
elaboratur, ut verba verbis quasi demensa<note>demensa <hi rend="italics">Nonius</hi>: dimensa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque<note>conferantur ... comparenturque <hi rend="italics">Manutius</hi>: conferant... comparentque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
contraria et ut<note>et ut <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: et aut <hi rend="italics">L</hi>: aut crebro ... <del>et</del> aut <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> pariter extrema terminentur eundemque
referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et
rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico
autem Isocrates ea <hi rend="italics">se</hi>
                  <note>se <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> studiose consectatum fatetur; non
enim ad iudiciorum certamen, sed <hi rend="italics">ad</hi>
                  <note>ad <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> voluptatem aurium
scripserat.
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>haec</reg> tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde
Byzantium multosque alios, quos <foreign xml:lang="greek">logodaida/lous</foreign> appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo
primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus
Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum
tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi
a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim
sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius
dicere.
<milestone n="13" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>horum</reg> aetati successit Isocrates, qui praeter
ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam,
Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas<note>concedas <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: credas <hi rend="italics">L</hi>: credes <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: cedes <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum

<pb n="p.2014"/>

concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et
Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba
iunxisse<note>iunxisse <hi rend="italics">L</hi>: vinxisse <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>, Theodorus<note>Theodorus <hi rend="italics">Ernesti</hi>: Thucydides <hi rend="italics">L</hi>: Theodectes <hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note> autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias; in quo cum doceret eos
qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt,
domus eius officina habita eloquentiae est.
</p></div></div></body></text></TEI>