sed in omni re difficillimum est formam, qui qui Tulich ( ed. Rom. 1515): quae idem in marg. : quod L xarakth\r Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo multo Lambinus : multa L : multi Schenkl apud alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma maxime excellat. In picturis alios alios vulg. : alius L abdita et secl. Madvig horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant alios ... delectant vulg. : alius delectat L : delectatur ed. Norimb. . Quid est quo praescriptum praescriptum codd. dett. : perscriptum L aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque quidque Reid : quodque L : quaeque Heerdegen genere praestet et genera plum sint? hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari. sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum scriptionum secl. Sauppe : transposuit post reliquarumque deleto rerum Schenkl rerum rerum L : earum maluit Jahn formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece e)pideiktiko\n nominatur, quia quia vulg. : qua L quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia. datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti argutiis maluit Heerdegen certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex ex Nonius : ea L insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa demensa Nonius : dimensa L et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque conferantur ... comparenturque Manutius : conferant... comparentque L contraria et ut et ut codd. dett. : et aut L : aut crebro ... et aut Heerdegen pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se se add. vulg. studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad ad add. vulg. voluptatem aurium scripserat. haec tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios, quos logodaida/lous appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum; primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere. horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas concedas Heerdegen : credas L : credes codd. dett. : cedes Ernesti mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse iunxisse L : vinxisse codd. dett. , Theodorus Theodorus Ernesti : Thucydides L : Theodectes Nonius autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.