<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>quae</reg> est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis
frugibus glande vescantur? <reg>an</reg> victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? <reg>quis</reg> porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
'<reg>at</reg> laudatus est ab omnibus.' <reg>fateor</reg>; sed ita ut rerum
explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam
est numeratus orator,
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>nec vero, si historiam non scripsisset,
nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et
nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum
gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et
hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,

<pb n="p.2011"/>

germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui
Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille
quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
</p><p/></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p><reg>referamus</reg> nos igitur<note>nos igitur <hi rend="italics">Ernesti</hi>: igitur nos <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ad eum quem volumus incohandum
et ea demum<note>ea demum <hi rend="italics">Ernesti</hi>: eadem <hi rend="italics">L</hi>: ea quidem <hi rend="italics">Kayser</hi>: ea denique <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
<milestone n="10" unit="chapter"/>
                  <reg>magnum</reg> opus omnino et arduum, Brute,
conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et
semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor<note>incendor <hi rend="italics">vulg.</hi>: incendiosior <hi rend="italics">L</hi>: incendimur <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> porro
cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior,
congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones
requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum
admirabilium<note>incredibili f. v. admirabilium <hi rend="italics">ed. Ven.</hi>: admirabili f. v. incredibilium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim tam distans quam a severitate comitas? <reg>quis</reg>
tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior?
<reg>quid</reg> tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis
ab omnibus diligi? <reg>consequeris</reg> tamen ut eos ipsos
quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque
efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint
grata quae facis. Ergo omnibus <hi rend="italics">ex</hi>
                  <note>ex <hi rend="italics">om. L</hi>: <hi rend="italics">add. Halm</hi>: in <hi rend="italics">maluit Heerdegen</hi>
                  </note> terris una Gallia communi
non ardet incendio; in qua frueris ipset te<note>ipse te <hi rend="italics">L</hi>: quiete <hi rend="italics">vel</hi> virtute tua <hi rend="italics">Sandys</hi>
                  </note>, cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: et tamquam <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> in Italiae
luce<note>luce <hi rend="italics">vulg.</hi>: lucem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore
vel robore. Iam quantum<note>quanti <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> illud est, quod in maximis occupationibus
numquam intermittis studia doctrinae, semper
aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!
</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem
ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti,
nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti
non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga-

<pb n="p.2012"/>

tum et recusantem<note>recusantem <hi rend="italics">vulg.</hi>: recusandum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> haec scribere esse ausum. Volo enim
mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam
quaestionem non potuero, iniusti<note>iniuste <hi rend="italics">maluit Kraffert</hi>
                  </note> oneris impositi tua culpa
sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus
tibi dati muneris compensabit.
</p><p><milestone n="11" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>