quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur? an victus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit? quis porro umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit? ' at laudatus est ab omnibus.' fateor ; sed ita ut rerum explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam est numeratus orator, nec vero, si historiam non scripsisset, nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus. referamus nos igitur nos igitur Ernesti : igitur nos L ad eum quem volumus incohandum et ea demum ea demum Ernesti : eadem L : ea quidem Kayser : ea denique Heerdegen eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius. magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor incendor vulg. : incendiosior L : incendimur Heerdegen porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium incredibili f. v. admirabilium ed. Ven. : admirabili f. v. incredibilium L , quae specie dispares prudentia coniunguntur. quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex ex om. L : add. Halm : in maluit Heerdegen terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris ipset te ipse te L : quiete vel virtute tua Sandys , cum cum L : et tamquam Bake in Italiae luce luce vulg. : lucem L cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Iam quantum quanti maluit Reid illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum! itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga- tum et recusantem recusantem vulg. : recusandum L haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniusti iniuste maluit Kraffert oneris impositi tua culpa sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.