<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p><reg>res</reg> se autem

<pb n="p.2079"/>

sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et<note>composite et <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>
apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem
sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi
tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi
possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus
utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed
admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet,
omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam
aut exspectari<note>exspectari <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: spectari <hi rend="italics">A</hi>:
expectare <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut audiri<note>audire <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> libentius.</p><p/></div><div type="textpart" n="237" subtype="section"><p><reg>habes</reg> meum de oratore, Brute, indicium; quod aut
sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam
est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum,
de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo
esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi
ac tibi, sed mihimet<note>mihimet <hi rend="italics">A</hi>: mihi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ipsi aliud alias videri. Nec in hac
modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium
voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima<note>levissima <hi rend="italics">A</hi>: novissima <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, sed
ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni
firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem,
quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur,
cum ipsum illud verum<note>verum <hi rend="italics">L</hi>: verum tam_ (<hi rend="italics">i. e.</hi>tamen)
<hi rend="italics">A</hi>: tam <hi rend="italics">codd. dett.</hi>:cum <hi rend="italics">F</hi>
                  </note> tamen in occulto lateret. </p></div><div type="textpart" n="238" subtype="section"><p><reg>tu</reg> autem
velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur,
ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit,
aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi
scribendi me impudentiam<note>impudentiam <hi rend="italics">A</hi>: imprudentiam
<hi rend="italics">FOP1</hi>
                  </note> suscepisse.</p></div></div></body></text></TEI>