<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="233" subtype="section"><p><reg>videsne</reg>, ut ordine
verborum paululum commutato, isdem tamen verbis<note>isdem tamen verbis <hi rend="italics">A</hi>: isdem verbis <hi rend="italics">L, secl. Bake</hi>
                  </note> stante
sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis

<pb n="p.2078"/>

dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam
aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum
commutato<note>ordine ... commutato <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod
fuerit<note>fuerit <hi rend="italics">L</hi>: fuerat
<hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi
apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem
hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto
aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare! </p></div><div type="textpart" n="234" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> modo dicere nemo 
umquam noluit nemoque potuit quin dixerit<note>dixerit <hi rend="italics">AL</hi>: didicerit <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>; qui autem
aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt
repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes !
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta
ferrentur. <milestone n="71" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> si quem magis delectant soluta, sequatur 
ea sane, modo sic ut<note>sic ut <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note>, si quis<note>si quis...
sequantur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Phidiae clipeum dissolverit,
conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum
operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. </p></div><div type="textpart" n="235" subtype="section"><p><reg>isti</reg> autem cum 
dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est
nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi
humilius dictum est <del>tamen simile est<note>tamen simile est
<hi rend="italics">om. A et Nonius</hi>
                     </note>
                  </del>—, scopas <del>ut ita
dicam<note>ut ita dicam <hi rend="italics">secl. Ernesti</hi>
                     </note>
                  </del> mihi videntur dissolvere<note>dissipare
<hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note>. Atque ut plane genus
hoc, quod ego laudo<note>quod ego laudo <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, contempsisse videantur, aut scribant
aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo-
sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi-
davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse<note>reperiam ipse <hi rend="italics">A</hi>:
reperiam ipsa <hi rend="italics">L</hi>: reperiant ipsa <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: reperiant, ipse <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>
eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt<note>volet <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>; facilius est enim
apta dissolvere quam dissipata conectere. </p></div></div></body></text></TEI>