<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>L. Caelius Antipater in prooemio belli 
Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem
qui nos nihil celet<note>celet <hi rend="italics">vulg.</hi>: celat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, sapientem qui serviendum necessitati
putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo
atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil
est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem
scripsit<note>ad quem scripsit <hi rend="italics">secl. Schüts</hi>
                  </note>, cui se purgat<note>cui se purgat <hi rend="italics">Heerde-
genio interpolata videntur</hi>
                  </note>, veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen-
tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero
servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi
complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod
ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque
numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum<note>versiculorum <hi rend="italics">Jahn</hi>: siculorum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
simillimum. </p></div><div type="textpart" n="231" subtype="section"><p><reg>tertium</reg> est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum <pb n="p.2077"/> rhetorum principes Hierocles et Menecles minime
mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate<note>facultate <hi rend="italics">L</hi>: facilitate <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> vel copia. Sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia
qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria
factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas
expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque
sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur<note>-per versetur: <hi rend="italics">hinc
incipit denuo cod. A</hi>
                  </note> genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit<note>vitia vitaverit <hi rend="italics">L</hi>: vitiaverit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>. 
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa<note>illa <hi rend="italics">codd. dett. Madvig</hi>: alia <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> perspicue
vitia contraria. <milestone n="70" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="232" subtype="section"><p><reg>quantum</reg> autem sit apte dicere, experiri
licet, si aut compositi<note>composite <hi rend="italics">A</hi>: compositis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> oratoris bene structam conlocationem
dissolvas<note>dissolvas <hi rend="italics">A</hi>: dissolvat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> permutatione verborum;— corrumpatur<note>corrumpatur <hi rend="italics">AL</hi>: corrumpetur
<hi rend="italics">Hoerner</hi>
                  </note> enim
tota res, ut <del>et<note>et <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> haec nostra in Corneliana et deinceps
omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos
et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt<note>immuta ... superarunt <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis
aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar-
cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria
Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista
villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus
his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video
perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu-
isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco; </p></div></div></body></text></TEI>