<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="216" subtype="section"><p><reg>ne</reg> spondeus 
quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis
duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem
quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim
pedum gravitate sua et<note>gravitate sua et <hi rend="italics">O2 Rufinus</hi>: gravitatis
suaet <hi rend="italics">F</hi>: gravitatis suae <hi rend="italics">P</hi>: gravitatis sue <hi rend="italics">O1</hi>
                  </note> tarditate compensat. Sed hos cum 
in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex-
tremo: adiungo, quod minimum sit<note>sit <hi rend="italics">L</hi>: est
<hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>, proximum superiorem,
saepe etiam tertium. </p></div><div type="textpart" n="217" subtype="section"><p><reg>ne</reg> iambus quidem, qui est e brevi
et longa, aut par choreo qui habet tris brevis <hi rend="italics">trochaeus,</hi>
                  <note>trochaeus <hi rend="italics">Rufinus</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> sed
spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long 
et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum
volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus
aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in
pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt<note>conclu-
duntur <hi rend="italics">Rufinus</hi>
                  </note>,
si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico
postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit
extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa
sit ne in versu quidem refert. </p></div><div type="textpart" n="218" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re etiam paeana qui
dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,

<pb n="p.2072"/>

quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam
paean, quod pluris habeat<note>habeat <hi rend="italics">L</hi>: habet <hi rend="italics">Rufinus</hi>
                  </note> syllabas quam tris, numerus a
quibusdam, non pes habetur<note>habetur <hi rend="italics">L</hi>: existimatur <hi rend="italics">Ru-
finus</hi>: nominatur Reid</note>. Est quidem, ut inter omnis
constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem,
Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior
creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis
loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus
numerum apertum et nimis insignem facit. <milestone n="65" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="219" subtype="section"><p><reg>his</reg> igitur tot
commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati. Et quia non <hi rend="italics">numero solum</hi>
                  <note>numero solum <hi rend="italics">codd. dett.</hi>(<hi rend="italics">om.</hi> numerosa): <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> numerosa oratio sed
et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con-
cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse
videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit
numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque
eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt. </p></div><div type="textpart" n="220" subtype="section"><p><reg>formae</reg>
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea<note>ea <hi rend="italics">edd.</hi>:ea si <hi rend="italics">L</hi>: ea scilicet <hi rend="italics">Stangl</hi>: ea sic
<hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit<note>quidquid... fit <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid quod ... sic <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,

<pb n="p.2073"/>

laxare nequeamus. Multum<note>multumque <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.</p><p><milestone n="66" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>