<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="211" subtype="section"><p><reg>haec</reg> autem forma retinenda non diu est, nec dico<note>nec dico <hi rend="italics">L</hi>: non dico <hi rend="italics">Sauppe</hi>
                  </note> in per-
oratione, quam ipsam includit<note>quam
ipsam includit <hi rend="italics">Beier</hi>: quam ipse includit <hi rend="italics">L</hi>: qua in ipsa includitur
<hi rend="italics">Stangl</hi>:in quam ipsam includitur <hi rend="italics">Bake</hi>: quam ipsa finis includit
<hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note>, sed in orationis reliquis
partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere<note>licere <hi rend="italics">vulg.</hi>:liceret <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum
Graeci <foreign xml:lang="greek">ko/mmata</foreign> et <foreign xml:lang="greek">kw=la</foreign> nominent, nos non recte incisa et
membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis
nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa
transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id
appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum

<pb n="p.2070"/>

nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat<note>cogat <hi rend="italics">vulg.</hi>: cogit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut novum
facere verbum aut a simili mutuari.</p><p><milestone n="63" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="212" subtype="section"><p><reg>quo</reg> autem pacto deceat incise membratimve dici iam 
videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones
conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a
primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate
tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis
pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui
dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est
e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod<note>quod <hi rend="italics">L</hi>: quod iam <hi rend="italics">Rufinus</hi>: quoniam
<hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>
ab aliis<note>ab aliis <hi rend="italics">Rufinus</hi>: ab illis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> eidem pedes aliis vocabulis nominantur. </p></div><div type="textpart" n="213" subtype="section"><p><reg>dichoreus</reg> 
non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in
orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est
1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam
satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F.
tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse,
patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim;
dein<note>dein <hi rend="italics">L</hi>: deinde
<hi rend="italics">Nonius et Rufinus</hi>
                  </note> membratim: Tu<note>tu <hi rend="italics">L Rufinus</hi>: tum <hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note> dicere solebas sacram esse rem
publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus: </p></div><div type="textpart" n="214" subtype="section"><p><reg>quicumque</reg> eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa
sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili
comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci-
tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus
effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus
brevibus et longa est, quem<note>quem
<hi rend="italics">MP2O2 Rufinus</hi>: quam <hi rend="italics">FO1</hi>: quem numerum <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> Aristoteles ut optimum probat,
a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.' </p></div><div type="textpart" n="215" subtype="section"><p><reg>animo</reg> 
istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non

<pb n="p.2071"/>

oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat,
postea cognita facilitate contemnitur.</p><p><milestone n="64" unit="chapter"/><reg>sed</reg> sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde
cadant<note>cadant <hi rend="italics">L</hi>: cadunt <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>. Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa,
et eius<note>eius <hi rend="italics">L</hi>: ei <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior,
quam<note>quam
<hi rend="italics">vulg.</hi>: qui <hi rend="italics">FPO Rufinus</hi>: vel <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> commodissime putatur in solutam orationem inligari,
cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui
numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e<note>e <hi rend="italics">Rufinus</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> totidem
brevibus et longa, <del>in<note>in <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">om. Rufinus</hi>
                     </note>
                  </del> quem optime cadere censent veteres;
ego non plane reicio, sed alios antepono. </p></div></div></body></text></TEI>