<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="201" subtype="section"><p><reg>interdum</reg> enim cursus est in oratione incitatior, 
interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum
sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem
cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione
poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et
tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver-
borum. <milestone n="60" unit="chapter"/>
                  <reg>ternae</reg> autem sunt utriusque partes: verborum 
translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco

<pb n="p.2067"/>

dicimus—; conlocationis<note>collocationis <hi rend="italics">Manutius</hi>: collocationes <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> autem eae quas diximus, com-
positio, concinnitas, numerus. </p></div><div type="textpart" n="202" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in utroque frequen-
tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba
cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus
quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa neque nullo modo<note>neque nullo
modo <hi rend="italics">Göller</hi>: neque ullo modo <hi rend="italics">L</hi>: neque nullo modo non <hi rend="italics">Seyffert</hi>
                  </note> coniuncta intellegi
licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus
exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper
numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione verborum. </p></div><div type="textpart" n="203" subtype="section"><p><reg>ita</reg> si numerus orationis quaeritur qui
sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in
omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in dividendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem;
si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in
versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito
eum sensu<note>sensu <hi rend="italics">codd. deft.</hi>:
sensum <hi rend="italics">FPO</hi>
                  </note> sine arte definiunt.</p><p><milestone n="61" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="204" subtype="section"><p><reg>satis</reg> multa de natura; sequitur usus, de quo est accu-
ratius disputandum. In quo quaesitum est in totone cir-
cuitu illo orationis, quem Graeci <foreign xml:lang="greek">peri/odon,</foreign> nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis 
solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus
sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numero-
sum, quid intersit. </p></div><div type="textpart" n="205" subtype="section"><p><reg>tum</reg> autem in omnibusne numeris
aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque
partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus,

<pb n="p.2068"/>

et quando aut istis<note>istis <hi rend="italics">L</hi> (Brut. 33): his <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> aut illis sit utendum; quaeque inter se
aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in
eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua
ratione numerosa fiat oratio. </p></div></div></body></text></TEI>