<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="196" subtype="section"><p><reg>sit</reg> igitur, ut supra dixi, permixta et temperata
numeris<note>permixta... numeris <hi rend="italics">secl Bake</hi>
                  </note> nec dissoluta nec tota numerosa<note>numerosa oratio <hi rend="italics">maluit Heerdegen</hi>
                  </note>, paeane maxime,
quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu-
meris, quos ille praeterit, temperata.</p><p><milestone n="58" unit="chapter"/><reg>quos</reg> autem numeros cum quibus tamquam purpuram
misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus 
orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus
enim frequentissimus est in eis<note>eis <hi rend="italics">Rufinus</hi>: his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quae demisso atque humili
sermone dicuntur; </p></div><div type="textpart" n="197" subtype="section"><p><reg>paean</reg> autem in amplioribus, in utroque
dactylus. Itaque<note>itaque <hi rend="italics">Rufinus</hi>: ita <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in varia et perpetua oratione hi sunt inter
se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur 
delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent<note>censent <hi rend="italics">L</hi>: sentiunt <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>, verba dico et sententias, eaque
dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae-
tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta-
rent minus<note>delectarent minus. nec vero Heerdegen: delectarent nec vero minus
<hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="198" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero is cursus est numerorum—orationis
dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra
modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec
claudicans nec quasi fluctuans sed<note>sed <hi rend="italics">Bake</hi>: et <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aequabiliter<note>aequabiliter <hi rend="italics">Schütz</hi>: aequaliter <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> constanter-
que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in
dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e
numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam
difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa
quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in

<pb n="p.2066"/>

dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne<note>ut ne <hi rend="italics">Schütz</hi>: aut ne <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> immo-
derata aut angusta aut dissoluta aut fluens<note>aut fluens <hi rend="italics">L</hi>:ac fluens <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> sit oratio. Itaque
non sunt in ea tamquam tibicini<note>tibicini <hi rend="italics">L</hi>: tibicinii <hi rend="italics">Orelli</hi>:tibicinis <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> percussionum modi, sed
universa comprehensio et species orationis clausa et ter-
minata est, quod voluptate aurium iudicatur.</p><p><milestone n="59" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="199" subtype="section"><p><reg>solet</reg> autem quaeri totone in ambitu verborum numeri 
tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi-
narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non
ut solum<note>ut solum
<hi rend="italics">Bake</hi>:id solum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque
acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc
exitum iam<note>iam <hi rend="italics">Ernesti</hi>: tam <hi rend="italics">FP1O1</hi>:tamen P2MO2</note> a principio ferri debet verborum illa compre-
hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens
ipsa consistat. </p></div><div type="textpart" n="200" subtype="section"><p><reg>id</reg> autem bona disciplina exercitatis, qui et
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent<note>dicent <hi rend="italics">Jahn</hi>: dicerent <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante
enim circumscribitur mente sententia confestimque verba
concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim
dimittit, ut suo quodque loco respondeant<note>respondeant <hi rend="italics">Reid</hi>: respondeat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; quorum di-
scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad
ultimum. </p></div></div></body></text></TEI>