<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="191" subtype="section"><p><reg>sequitur</reg> ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam
numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum<note>iambicum <hi rend="italics">L</hi>: iambum <hi rend="italics">Stangl</hi>: ambiguum <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> putent, 
quod sit orationis<note>orationis <hi rend="italics">A</hi>:
orationi <hi rend="italics">FO</hi>: oratori <hi rend="italics">PM</hi>
                  </note> simillimus, qua de causa fieri ut is<note>fieri ut is <hi rend="italics">L</hi>: ratione <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis,
quod<note>quod <hi rend="italics">AL Non.</hi>:cum <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> ille dactylicus<note>dactylicus <hi rend="italics">AO2FPM</hi>: dactylus
<hi rend="italics">O1Non.</hi> (p. 142)</note> numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior<note>accommodatior <hi rend="italics">FPO</hi>: comnmodatior <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>. Ephorus autem, levis ipse orator et<note>et
<hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim<note><hi rend="italics">post</hi> enim <hi rend="italics">usque ad </hi>per versetur (231) om. A</note>
paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et
celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque
accidere in spondeo et trochaeo; <hi rend="italics">quorum </hi>
                  <note>quorum <hi rend="italics">add. Heerdegen</hi>
                  </note>quod alter e longis
constet alter e brevibus, fieri<note>constet... fieri <hi rend="italics">Ernesti</hi>:constaret
... fieret <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> alteram nimis incitatam alteram
nimis tardam orationem, neutram temperatam. </p></div><div type="textpart" n="192" subtype="section"><p><reg>sed</reg> et illi
priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et<note>et <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>:ei <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> qui paeana

<pb n="p.2064"/>

praetereunt, non vident mollissimum a sese numer m eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli
videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem
quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul-
gari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam<note>et abiectam <hi rend="italics">Lambinus</hi>: nec abiectam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> oratio-
nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen
eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient<note>audiant <hi rend="italics">maluit
Ernesti</hi>
                  </note> ad maiorem
admirationem possit traducere. </p></div><div type="textpart" n="193" subtype="section"><p><reg>trochaeum</reg> autem, qui est 
eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con-
tractio et<note>et <hi rend="italics">Sauppe</hi>: ut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro-
bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur;
esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos
pedes esse, ut in eis<note>in eis <hi rend="italics">L</hi>: numeris <hi rend="italics">Stangl</hi>:
eis <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> singulis modus insit aut sesqui lex aut
duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum
modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.
</p></div><div type="textpart" n="194" subtype="section"><p><reg>iambus</reg> enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque 
ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus
ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero
ne spondeum quidem, quem fugit<note>fugit codd. <hi rend="italics">dett.</hi>: fuit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, intellegit esse aequalem
dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes,
non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui
temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus<note>vitiosus <hi rend="italics">Manutius</hi>: vitiosius <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in
oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas
longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem,
eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.
</p></div><div type="textpart" n="195" subtype="section"><p><reg>ego</reg> autem sentio<note>sentio <hi rend="italics">L</hi>: censeo <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> omnis in oratione esse<note>esse <hi rend="italics">vulg.</hi>:
est <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quasi permixtos 
et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad-
versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa

<pb n="p.2065"/>

esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse
debet oratio—alterum nimis est vinctum<note>vinctum <hi rend="italics">F</hi>: iunctum <hi rend="italics">PO</hi>
                  </note>, ut de industria
factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum
ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum
oderis—; </p></div></div></body></text></TEI>