ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui qui vulg. : quid AL enim possem, cum et et om. A afuissem domo domo om. L adulescens et horum studiorum causa maria maria A : mare L transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare dissimularem L : dissimulare? non me Stangl me didicisse? Quid quid AL : qui codd. dett. erat cur om. A erat cur probarem improbarem Jahn nisi quod parum fortasse profeceram? quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt. de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at at Schenkl : ut A : sed L proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive pervulgatissimus pervagatissimus L ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui qui Madvig : quin AL : quantum Reid delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit. quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem? quae quidem me antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si erunt perfectae, profecto maximis maximis om. L rebus forensibus nostris et externis et externis om. L inclusae et domesticae et domesticae om. L litterae respondebunt. Sed ad institutam disputationem revertamur. conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut aut ut A : ut aut L forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat ut fiat A : est enim L : est enim ut fiat vulg. quasi structura quaedam nec tamen fiat fiat A : fiet L operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola: quam lepide lexis lexis AL : le/ceis edd. compostae compostae vulg. : composit(a)e AL ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato! nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam formulam A : hanc viam L : formam ac viam Reid componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite inconditis L positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui qui vulg. : quin AL vocalis nolit coniungere.