quae etsi aequabiliter aequabiliter emend. vetus : aequaliter AL toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet debent ... excellent maluit Bake ; qui communes sunt sunt add. vulg. appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii proprio A singularum esse debebunt. At at vulg. : ac AL vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de uti de Stangl : ut inde A : ut de L universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur ambigetur L : ambigitur A , quod quaeri coniectura solet. dicetur autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et et om. A inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando. duo restant duo restant Schüts : duae res sunt enim A : duo sunt L tractatae A enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt faciunt Stephanus : faciant AL . Quorum alterum est, quod Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas naturam A et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens vehementius A incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. quid ego de miserationibus loquar loquor A ? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me enim enim om. A paenitet A : non paenitet L ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quae aguntur A quam cum leguntur videri solent.