<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone n="1" unit="chapter"/>VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius
idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque,
Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem
cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta
petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur,
et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate
consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti,
vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum
atque prudentium.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>quid</reg> enim est maius quam, cum
tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae
sit optima species et quasi figura dicendi? <reg>quod</reg> quoniam
me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam
experiendi voluntate; malo enim, cum studio tuo sim
obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id
non fecerim, benevolentiam.</p><p/></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> igitur idque iam saepius quod eloquentiae
genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo<note>quo <hi rend="italics">L</hi>: cui <hi rend="italics">codd. dell.</hi>
                  </note>
nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum
iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque
oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum,
qui desperatione debilitati experiri id nolent<note>nolent <hi rend="italics">FPM</hi>: <hi rend="italics">et Columella R. R.</hi> i. <hi rend="italics">praef.</hi> 28: nollent <hi rend="italics">O</hi>
                  </note> quod se
assequi posse diffidant<note>diffidant <hi rend="italics">FPO</hi>: diffident <hi rend="italics">Columella</hi>
                  </note>.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> par est omnis omnia experiri,
qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt.

<pb n="p.2003"/>

                  <reg>quod</reg> si quem aut natura sua <del>aut<note>natura sua aut <hi rend="italics">delevit Sauppe</hi>: aut <hi rend="italics">secl. Madvig. 'post</hi> sua <hi rend="italics">intercidisse aliquid videtur' Heerdegen</hi>
                     </note>
                  </del> illa praestantis ingeni vis
forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium
disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima
enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam<note>nam <hi rend="italics">vulg.</hi>: an <hi rend="italics">L</hi> 
                     <hi rend="italics">et Colum.</hi>
                  </note> in poetis
non Homero soli locus est, ut de
Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro,
sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>nec vero
Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo
Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et
copia ceterorum studia restinxit.
<milestone n="2" unit="chapter"/>
                  <reg>nec</reg> solum ab optimis
studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices
quidem se <hi rend="italics">ab</hi>
                  <note>ab <hi rend="italics">add. Lambinus</hi>
                  </note> artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem
Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem
imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori
statua<note>statua <hi rend="italics">vulg.</hi>: statuae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut
quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta
in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur,
inferiora tamen probaremus<note>miraremur... probaremus <hi rend="italics">L</hi>: miremur... probemus <hi rend="italics">Norwann</hi>
                  </note>.
</p></div></div></body></text></TEI>