<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><reg>erat</reg> isdem
temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor
fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem
cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. 
etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus,
qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem
aiunt, illius qui sacra acceperit<note>accepit <hi rend="italics">maluit Schütz, qui et</hi> Idaeae matris sacra <hi rend="italics">habet</hi>
                  </note> filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem
M. F. iam patrio<note>patrio <hi rend="italics">vulg.</hi>: patre <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> institute deditum studio litterarum—qui 
etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir<note>triumvir <hi rend="italics">vulg.</hi>: tresvir <hi rend="italics">Eberhard</hi>:
triumvirum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> coloniam deduxisset—
et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse; </p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam L. Paullus Africani pater
personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero<note>Et vero <hi rend="italics">Lambinus</hi>: at vero <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> 
etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus
excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam
ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—<milestone n="21" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p><reg>sed</reg> vivo Catone minores natu multi
uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui 
Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et
litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam
etiam Ser. Fulvius et una Ser.<note>una Ser. <hi rend="italics">BHM</hi>: una Serius <hi rend="italics">F</hi>: Numerius <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> Fabius Pictor et iuris et
litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius
Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is 
cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus
eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius
et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est
in C. Fanni annalibus. </p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p><reg>tum</reg> ipse L. Cotta est<note>Cotta est <hi rend="italics">Stangl</hi>: Cotta <hi rend="italics">vnlg.</hi>: Cottae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> veterator
habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo-

<pb n="p.1024"/>

quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de
ingeniis oratorum potest<note>quorum ... potest <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note>. Sed inter hos aetate paulum his
antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum
propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur<note>degrederetur <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>
a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret<note>ut permoveret <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut p. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, ut augeret rem, ut miserationibus<note>commiserationibus <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>, ut communibus
locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat
eloquentia praestitisse<note>quem ... praestitisse <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>, exiliores orationes sunt et redolentes
magis antiquitatem quam aut Laeli <hi rend="italics">aut</hi>
                  <note>aut Scipionis <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut om. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Scipionis aut etiam
ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.</p><p/></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><reg>de</reg> ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est 
fama<note>fama <hi rend="italics">Baiter</hi>: iam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus
est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis<note>collegiis <hi rend="italics">vulg.</hi>: collegis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> non
melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa
Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit
augustius, sed multo tamen vetustior<note>venustior <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">corr. O2M2</hi>
                  </note> et horridior ille quam
Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari
mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti
paulo magis priscis Laelius. </p></div></div></body></text></TEI>