erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit accepit maluit Schütz, qui et Idaeae matris sacra habet filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. F. iam patrio patrio vulg. : patre L institute deditum studio litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir triumvir vulg. : tresvir Eberhard : triumvirum L coloniam deduxisset— et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse; atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero Et vero Lambinus : at vero L etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit— sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser. una Ser. BHM : una Serius F : Numerius Martha Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus. tum ipse L. Cotta est Cotta est Stangl : Cotta vnlg. : Cottae L veterator habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest quorum ... potest secl. Jahn . Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur degrederetur Lambinus a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret ut permoveret vulg. : aut p. L , ut augeret rem, ut miserationibus commiserationibus Lambinus , ut communibus locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse quem ... praestitisse secl. Eberhard , exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut aut Scipionis vulg. : aut om. L Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant. de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est fama fama Baiter : iam L , ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis collegiis vulg. : collegis L non melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit augustius, sed multo tamen vetustior venustior L : corr. O2M2 et horridior ille quam Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.