<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>etenim</reg> si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi-
deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc
autem <hi rend="italics">aut</hi>
                  <note>hunc autem aut <hi rend="italics">Piderit</hi>: hunc autem et <hi rend="italics">L</hi>: hunc aut <hi rend="italics">Lambinus</hi>: hunc autem <hi rend="italics">Ellendt</hi>
                  </note> praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum 
illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus
digna spoliatum atque orbatum videret. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>equidem</reg> angor
animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere
rem publicam, quae didiceram tractare<note>didicerat ille tr. <hi rend="italics">maluit Friedrich</hi>
                  </note> quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica 
viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quod
si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma
posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et
oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum
est aut errore<note>aut errore <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut terrore <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> hominum aut timore. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>ita</reg> nobismet ipsis<note>ipsis <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> 

                  <pb n="p.1004"/>

accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda,
tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere
deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati
atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret
haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur,
non reperiebant. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ei mihi videntur fortunate beate
que vixisse cum in ceteris civitatibus tum maxime in nostra,
quibus cum auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam
sapientiae laude perfrui licuit. Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane
fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.</p><p><milestone n="3" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>nam</reg> cum inambularem in xysto et essem otiosus domi,
M. ad me Brutus, ut consueverat, cum T. Pomponio venit<note>venit <hi rend="italics">Fleckeisen</hi>: venerat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>,
homines cum inter se coniuncti tum mihi ita cari itaque<note>itaque <hi rend="italics">codd.</hi>: atque <hi rend="italics">O</hi>
                  </note>
iucundi, ut eorum aspectu omnis quae me angebat de re
publica cura consederit. Quos postquam salutavi: Quid
vos, inquam, Brute et Attice ? numquid<note>numquid <hi rend="italics">Nipperdey</hi>: nunc quid <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> tandem novi?
Nihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu audire velis
aut ego pro certo dicere audeam. </p></div></div></body></text></TEI>