<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>licet</reg> 
aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum
consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum
laena<note>laena <hi rend="italics">BH</hi> 
                     <hi rend="italics">superscripta</hi> veste</note> faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra
patres concitatione et seditione<note>et seditione <hi rend="italics">secl. Ellendt</hi>
                  </note> nuntiata, ut erat laena
amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse
aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil
sane mihi<note>mihi sane nihil <hi rend="italics">B1HM</hi>
                  </note> legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad
suspicandum. </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>dicitur</reg> etiam C. Flaminius, is qui tribunus 
plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo
tulerit, qui consul apud Trasumennum<note>Tarsumennum <hi rend="italics">L</hi>; <hi rend="italics">cf. Quint.</hi> i. 5, 13</note> sit<note>tulerit... sit <hi rend="italics">L</hi>: tulit... est Schütz</note> interfectus, ad
populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus
orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui
bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.

<pb n="p.1017"/>

                  <milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>quem</reg> vero exstet et de quo sit memoriae proditum<note>de quo ... proditum <hi rend="italics">incl. Jahn</hi>
                  </note> eloquen-
tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius
Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem
mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi-
verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici
tiae causa esse mentitum<note>mentitum <hi rend="italics">L</hi>: ementitum <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur sic apud ilium in nono
ut opinor annali:
<quote rend="blockquote"><l>additur orator Cornelius suaviloquenti</l><l>ore Cethegus Marcus Tuditano conlega<note>Marcu' Tuditano collega <hi rend="italics">Schutz</hi>: Marcus studio collegam <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>
                     </l><l part="I">Marci filius—</l></quote>
et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc
quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam
oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe
maxima—
<quote rend="blockquote"><l part="M">is dictust ollis<note>dictust ollis <hi rend="italics">Gronovius</hi>: dictus <hi rend="italics">L</hi>
                        </note> popularibus olim,</l><l>qui tum vivebant homines atque aevum agitabant<note>agitabant <hi rend="italics">Gronovius</hi>: agebant <hi rend="italics">L</hi>
                        </note>,</l><l part="I">flos delibatus populi—</l></quote>
probe vero; </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim hominis decus ingenium, sic ingeni
ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— 
<quote rend="blockquote"><l part="F">Suadaeque<note>suadaeque <hi rend="italics">vulg</hi>.: suadas <hi rend="italics">F1,</hi> suadis <hi rend="italics">F2,</hi> suadae <hi rend="italics">F3</hi>
                        </note> medulla.</l></quote>
                  <foreign xml:lang="greek">Peiqw\</foreign> quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc
Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam
fuisse vult<note>eius ... vult <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>], ut, quam deam in Pericli labris<note>labris <hi rend="italics">F2</hi>: libris <hi rend="italics">F1 codd.</hi>
                  </note> scripsit Eupolis
sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25
dixerit. </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>at</reg> hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello
Punico secundo quaestorque his<note>his <hi rend="italics">vulg.</hi>: is <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> consulibus M. Cato modo
plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius
esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios

<pb n="p.1018"/>

fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis
qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His
enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est,
Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi-
mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque
Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio
viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus
est, Catone censore.</p><p/></div></div></body></text></TEI>