licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena laena BH superscripta veste faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione et seditione secl. Ellendt nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi mihi sane nihil B1HM legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum. dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum Tarsumennum L ; cf. Quint. i. 5, 13 sit tulerit... sit L : tulit... est Schütz interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum de quo ... proditum incl. Jahn eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici tiae causa esse mentitum mentitum L : ementitum Bake . est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali: additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marcu' Tuditano collega Schutz : Marcus studio collegam L Marci filius— et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— is dictust ollis dictust ollis Gronovius : dictus L popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant agitabant Gronovius : agebant L , flos delibatus populi— probe vero; ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— Suadaeque suadaeque vulg .: suadas F1, suadis F2, suadae F3 medulla. Peiqw\ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult eius ... vult secl. Schütz ], ut, quam deam in Pericli labris labris F2 : libris F1 codd. scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit. at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his his vulg. : is codd. consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi- mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.