at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret oblineret vulg. : obtineret O : optineret codd. moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores. sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint fuerunt GBHM non necessaria. Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet. quis enim putet aut aut secl. Piderit celeritatem ingeni L. Bruto ingenii aut eloquentiam Lambinus illi nobili tatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit texerit aut eloquentiam Schütz ; qui qui G2 : quae F : que O2 vetus : quem codd. potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum. videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis Anionis G2 : Anienis O1G1 : Aneonis codd. ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit. possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum inclinantem maluit Bake a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium M'. Lambinus : M. L et sic ubique , quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit: quod fuit fuit vulg. : fuerit L permagnum nondum lege Maenia lata.