itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia Sicilia G : Siciliam L tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura et controversia natura L : et controversa in ea iura Madvig : et controversia nata Peter : et controversiis nata Jacobs : et c. matura Martha , artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte descripte Schmitz : de scripto L plerosque dicere—; scriptas- que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui qui Eberhard : quae L nunc communes appellantur loci; quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsisse quem ... conscripsisse Bake : cum ... conscripsisset L , quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente se audiente damnavit Campe ] locuples auctor scripsit Thucy- dides; nam nam L : tum Eberhard : iam Stangl esse secl. Bake Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo primo secl. Eberhard artem dicendi esse negavisse artem ... negavisse et autem secl. Kayser , scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi quasi qui Jahn committeret contra legem 'quo quis a quo quis Jahn iudicio circumveniretur, circumvenietur maluit Martha ' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse. et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis partus atque fontes L : partus atque fetus Ernesti : crtus atque fontes Jahn vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum. quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto homine suspicari libet libet O : libet F : lubet codd. . Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet.