<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>sed</reg> studium eius generis maiorque vis 
agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc<note>denique hunc <hi rend="italics">L</hi>: demum. Hunc <hi rend="italics">Bake</hi>: demum. quem <hi rend="italics">Simon</hi>
                  </note> proximo saeculo
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut
apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante
iam Graecia<note>Graeca <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note>, nostra autem civitate non ita pridem dominatu
regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum,
cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; </p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>si</reg> 
quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati
pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae
suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est<note>est apud te <hi rend="italics">BGHM</hi>
                  </note>, Attice, de
Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <reg>tuo</reg> vero, inquit, arbitratu; quoniam
quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut
aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio-
lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo 
loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum
<hi rend="italics">morbo</hi>
                  <note>morbo <hi rend="italics">addidit Teuffel, ducente Thucydide </hi>i. 138</note> mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit<note>addidit <hi rend="italics">FOG</hi>: addiditque <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.1013"/>

fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc
isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem
patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem
rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris
nullam praebebat materiem ad ornatum<note>ornandum <hi rend="italics">maluit Lambinus</hi>
                  </note>. Qua re quoniam 
tibi ita quadrat, omnia fuisse <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. ed. Rom.</hi>
                  </note> Themistocle<note>Themistocli <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> paria et Corio-
lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam
hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>sit</reg>
sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac
historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum 
auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere
Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit
doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen
ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis
que facile traduxerat<note>perduxerat <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note>. Huius suavitate maxime hilaratae
Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius-
dem vim dicendi terroremque timuerunt. <milestone n="12" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>haec</reg> igitur aetas
prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim
in constituentibus rem publicam nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> bella gerentibus 
nec in<note>nec in <hi rend="italics">FO2</hi>: nec <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">bis</hi>)</note> impeditis ac regum dominatione devinctis nasci
cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et
iam<note>et iam <hi rend="italics">F2</hi>: etiam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo-
quentia. </p></div></div></body></text></TEI>