sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc denique hunc L : demum. Hunc Bake : demum. quem Simon proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia Graeca maluit Jahn , nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est est apud te BGHM , Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens : tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit. nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo morbo addidit Teuffel, ducente Thucydide i. 138 mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit addidit FOG : addiditque Kayser fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum ornandum maluit Lambinus . Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in in add. ed. Rom. Themistocle Themistocli codd. dett. paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. sit sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis que facile traduxerat perduxerat BHM . Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt. haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in nec in FO2 : nec codd. ( bis ) bella gerentibus nec in nec in FO2 : nec codd. ( bis ) impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam et iam F2 : etiam L bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia.