huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua in quo maluit Reiz naturalis inesset, non fucatus nitor. phalereus enim successit eis seni- bus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra palaestrae Lambinus . Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Proces serat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis. hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et et secl. Manutius ] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus. videsne igitur vel vel Heusinger : ut L : Brute Martha in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ? Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim magnam semper oratio. neque enim iam Troicis tempori bus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavi- tatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae eloquentiae G2 : eloquentia L ; neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator ipse poeta hic tam idem ... orator L : ipsi poetae hic iam idem ... oratori Martha : idem secl. Eberhard : interdum maluit Stangl : identidem Baehrens fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.