<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="332" subtype="section"><p><reg>ex</reg> te duplex nos
afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te.
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor-
tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et
effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras,
ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem
turba patronorum<note>patronorum <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>. Nec enim decet te ornatum uberrimis
artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex
urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari
in vulgo patronorum. Nam quid te<note>quid te <hi rend="italics">G2</hi>: qui te <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> exercuit Pammenes vir
longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia
atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui-
dem similes maioris partis oratorum futuri sumus? </p></div></div></body></text></TEI>