<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="330" subtype="section"><p><reg>nos</reg> autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi
oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti
sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et
hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum<note>amatorum <hi rend="italics">vulg.</hi>: armatorum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> impetu
quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me
in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius
quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, 
adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo
esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me
etiam me tacente<note>[me] tacente <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> ipsa loquerentur viverentque mortuo<note>viverentque mortuo <hi rend="italics">Stangl</hi>: mortuoque (me <hi rend="italics">add. Ernesti</hi>) viverent <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
mortuo viverentque <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>;
quae, si recte esset, salute<note>salute <hi rend="italics">vulg.</hi>: saluti <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> rei publicae, sin secus, interitu
ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. 

<pb n="p.1102"/>

. <milestone n="97" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>