nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum amatorum vulg. : armatorum L impetu quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente [me] tacente Stangl ipsa loquerentur viverentque mortuo viverentque mortuo Stangl : mortuoque (me add. Ernesti ) viverent vulg. : mortuo viverentque vulg. ; quae, si recte esset, salute salute vulg. : saluti L rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. .