<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="326" subtype="section"><p><reg>haec</reg> autem, ut dixi, 
genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere
florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et
Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus<note>in quibus <hi rend="italics">L</hi>: in quo <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, ut in illo Graeco, sic in hoc erant
quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut
necessariae aut interdum utiles<note>in quibus... utiles <hi rend="italics">secl. Friednch</hi>: 
ut in illo ... hoc <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>;] et erat oratio cum incitata
et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur<note>probabantur <hi rend="italics">Ernesti</hi>: probantur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum<note>tum ... tum <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> etiam
irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur
adulescentes, multitudo movebatur.<milestone n="327" unit="chapter"/> [Erat excellens iudicio 327
vulgi et facile primas tenebat adulescens<note>Erat excellens
... adulescens <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: erat ... videbatur <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>: erat ...
excitabat <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Etsi enim genus
illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse
aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma
elucebat<note>elucebat <hi rend="italics">Lambinus</hi>: lucebat <hi rend="italics">L</hi>
et <hi rend="italics">om. G</hi>
                  </note> et<note>et ... et <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> exercitatio<note>exercitatio <hi rend="italics">Martha</hi>: exercitatione <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> perfecta verborum<note>verborum. eratque <hi rend="italics">L</hi>: eratque verborum <hi rend="italics">vulg.</hi>: erat verborum eratque <hi rend="italics">Friedrich</hi>: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione <hi rend="italics">Martha</hi>: comprehensio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat.
Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat
acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat
ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit
quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem
facultate audire potuisses.</p><p><milestone n="96" unit="chapter"/><milestone n="328" unit="chapter"/><reg>tum</reg> Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video 

<pb n="p.1101"/>

qualia sint et<note>et <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> Hortensium magnum oratorem semper putavi
maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti.
Sic ferunt, inquam, idque<note>idemque <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> declarat totidem quot dixit, ut
aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et
Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, 
nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere
consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra
publico. </p></div></div></body></text></TEI>