haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus in quibus L : in quo Stangl , ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles in quibus... utiles secl. Friednch : ut in illo ... hoc secl. Eberhard ;] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur probabantur Ernesti : probantur L haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum tum ... tum maluit Bake etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. [Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescens Erat excellens ... adulescens secl. Schütz : erat ... videbatur secl. Friedrich : erat ... excitabat secl. Eberhard . Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat elucebat Lambinus : lucebat L et om. G et et ... et secl. Schütz exercitatio exercitatio Martha : exercitatione L perfecta verborum verborum. eratque L : eratque verborum vulg. : erat verborum eratque Friedrich : erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione Martha : comprehensio L astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video qualia sint et et om. BHM Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque idemque BHM declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.