<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="326" subtype="section"><p><reg>haec</reg> autem, ut dixi, 
genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere
florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et
Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus<note>in quibus <hi rend="italics">L</hi>: in quo <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, ut in illo Graeco, sic in hoc erant
quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut
necessariae aut interdum utiles<note>in quibus... utiles <hi rend="italics">secl. Friednch</hi>: 
ut in illo ... hoc <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>;] et erat oratio cum incitata
et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur<note>probabantur <hi rend="italics">Ernesti</hi>: probantur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum<note>tum ... tum <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> etiam
irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur
adulescentes, multitudo movebatur.<milestone n="327" unit="chapter"/> [Erat excellens iudicio 327
vulgi et facile primas tenebat adulescens<note>Erat excellens
... adulescens <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: erat ... videbatur <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>: erat ...
excitabat <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Etsi enim genus
illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse
aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma
elucebat<note>elucebat <hi rend="italics">Lambinus</hi>: lucebat <hi rend="italics">L</hi>
et <hi rend="italics">om. G</hi>
                  </note> et<note>et ... et <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> exercitatio<note>exercitatio <hi rend="italics">Martha</hi>: exercitatione <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> perfecta verborum<note>verborum. eratque <hi rend="italics">L</hi>: eratque verborum <hi rend="italics">vulg.</hi>: erat verborum eratque <hi rend="italics">Friedrich</hi>: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione <hi rend="italics">Martha</hi>: comprehensio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat.
Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat
acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat
ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit
quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem
facultate audire potuisses.</p><p><milestone n="96" unit="chapter"/><milestone n="328" unit="chapter"/><reg>tum</reg> Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video 

<pb n="p.1101"/>

qualia sint et<note>et <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> Hortensium magnum oratorem semper putavi
maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti.
Sic ferunt, inquam, idque<note>idemque <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> declarat totidem quot dixit, ut
aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et
Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, 
nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere
consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra
publico. </p></div><div type="textpart" n="329" subtype="section"><p><reg>melius</reg>, quaeso, ominare<note>ominare <hi rend="italics">G3</hi>: o mine
<hi rend="italics">O2FG1</hi>: omitte <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>, inquit Brutus. Sit sane
ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed
fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro
providit<note>providit <hi rend="italics">L</hi>: praevidit <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> futura. Saepe enim inter nos impendentis casus
deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam
videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper
est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.</p><p/></div><div type="textpart" n="330" subtype="section"><p><reg>nos</reg> autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi
oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti
sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et
hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum<note>amatorum <hi rend="italics">vulg.</hi>: armatorum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> impetu
quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me
in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius
quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, 
adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo
esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me
etiam me tacente<note>[me] tacente <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> ipsa loquerentur viverentque mortuo<note>viverentque mortuo <hi rend="italics">Stangl</hi>: mortuoque (me <hi rend="italics">add. Ernesti</hi>) viverent <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
mortuo viverentque <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>;
quae, si recte esset, salute<note>salute <hi rend="italics">vulg.</hi>: saluti <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> rei publicae, sin secus, interitu
ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. 

<pb n="p.1102"/>

. <milestone n="97" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="331" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per
medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit
misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit<note>angit <hi rend="italics">Corradus</hi>
                  </note>, haec
cura<note>haec cura <hi rend="italics">FOG</hi>: haec me cura <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et
iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi
optamus eam rem publicam in qua duorum generum am-
plissimorum renovare memoriam atque auger possis.
Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc
veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione
dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum
artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis
cum summa eloquentiae laude iunxisses. </p></div><div type="textpart" n="332" subtype="section"><p><reg>ex</reg> te duplex nos
afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te.
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor-
tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et
effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras,
ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem
turba patronorum<note>patronorum <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>. Nec enim decet te ornatum uberrimis
artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex
urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari
in vulgo patronorum. Nam quid te<note>quid te <hi rend="italics">G2</hi>: qui te <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> exercuit Pammenes vir
longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia
atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui-
dem similes maioris partis oratorum futuri sumus? </p></div></div></body></text></TEI>