<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="325" subtype="section"><p><reg>sed</reg> si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo
quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas
duas. Primam<note>primam <hi rend="italics">Ernesti</hi>: primum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem 
Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam<note>et severs quam <hi rend="italics">vulg.</hi>: etsi veris nunquam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> concinnis
et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem
pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles
frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis 
ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud<note>aliud <hi rend="italics">L</hi>: 
alterum <hi rend="italics">E. F. Eberhard</hi>
                  </note> autem genus est
non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque
incitatum, quale<note>quale <hi rend="italics">BHM</hi>: quali <hi rend="italics">C</hi>: qualis <hi rend="italics">codd.
deft.</hi>
                  </note> est nunc Asia tota, nec flumine solum
orationis, sed etiam exornato et faceto<note>faceto <hi rend="italics">L</hi>: facto <hi rend="italics">Ruhnken</hi>
                  </note> genere verborum, in
quo fuit<note>fuit <hi rend="italics">L</hi>: floruit <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius 

<pb n="p.1100"/>

Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata
sententiarum concinnitas non erat. </p></div></div></body></text></TEI>