sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam primam Ernesti : primum L , quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam et severs quam vulg. : etsi veris nunquam L concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud aliud L : alterum E. F. Eberhard autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale quale BHM : quali C : qualis codd. deft. est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto faceto L : facto Ruhnken genere verborum, in quo fuit fuit L : floruit Eberhard Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.