<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="324" subtype="section"><p><reg>maxime</reg> vero
perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante
quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis
ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius
easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis
tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et
solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen
hunc cursum confecerit: annis ante sedecim<note>sedecim <hi rend="italics">Nipperdey</hi>: 
decem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> causas agere
coepit quam tu es natus; idem quarto <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> sexagensimo
anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum
tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit
in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.</p><p><milestone n="95" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>