<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="321" subtype="section"><p><reg>nos</reg> autem non desistebamus cum omni genere
exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat

<pb n="p.1098"/>

augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam
in hoc spatio et in his<note>his <hi rend="italics">codd. deft.</hi>: iis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> post aedilitatem annis<note>et ... annis <hi rend="italics">seel. Ellendt</hi>
                  </note>, et
praetor primus et incredibili populari<note>populari <hi rend="italics">L</hi>: populi <hi rend="italics">Lambinus</hi>: populi R. <hi rend="italics">Orelli</hi>
                  </note> voluntate <hi rend="italics">consul</hi>
                  <note>consul add. <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>
sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis
et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare
orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram. </p></div><div type="textpart" n="322" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> de me dicam: dicam de ceteris, 
quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus
hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo—
quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus
esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas
causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam,
nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua,
si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis
excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso<note>illuso <hi rend="italics">Schütz</hi>: incluso <hi rend="italics">L</hi>: eluso <hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note> adversario
laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad
hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset
atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem<note>ad com. <hi rend="italics">G2</hi>: ad
<hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> quaestionem universi generis orationem
traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a
causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo
qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod
unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere<note>traducere ... impellere <hi rend="italics">vulg.</hi>: traduceret... impelleret <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. <milestone n="94" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="323" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> cum iam paene evanuisset Hor— 
tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem
consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne
cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer<note>superior esse viderer <hi rend="italics">Jahn</hi>: superiores videremur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>.
Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis
causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun-

<pb n="p.1099"/>

ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo
leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum,
quas ille admirabatur, laude coniunxerat<note>coniunxerat <hi rend="italics">L</hi>: coniunxit <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="324" subtype="section"><p><reg>maxime</reg> vero
perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante
quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis
ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius
easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis
tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et
solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen
hunc cursum confecerit: annis ante sedecim<note>sedecim <hi rend="italics">Nipperdey</hi>: 
decem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> causas agere
coepit quam tu es natus; idem quarto <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> sexagensimo
anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum
tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit
in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.</p><p><milestone n="95" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="325" subtype="section"><p><reg>sed</reg> si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo
quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas
duas. Primam<note>primam <hi rend="italics">Ernesti</hi>: primum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem 
Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam<note>et severs quam <hi rend="italics">vulg.</hi>: etsi veris nunquam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> concinnis
et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem
pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles
frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis 
ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud<note>aliud <hi rend="italics">L</hi>: 
alterum <hi rend="italics">E. F. Eberhard</hi>
                  </note> autem genus est
non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque
incitatum, quale<note>quale <hi rend="italics">BHM</hi>: quali <hi rend="italics">C</hi>: qualis <hi rend="italics">codd.
deft.</hi>
                  </note> est nunc Asia tota, nec flumine solum
orationis, sed etiam exornato et faceto<note>faceto <hi rend="italics">L</hi>: facto <hi rend="italics">Ruhnken</hi>
                  </note> genere verborum, in
quo fuit<note>fuit <hi rend="italics">L</hi>: floruit <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius 

<pb n="p.1100"/>

Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata
sententiarum concinnitas non erat. </p></div></div></body></text></TEI>