nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his his codd. deft. : iis L post aedilitatem annis et ... annis seel. Ellendt , et praetor primus et incredibili populari populari L : populi Lambinus : populi R. Orelli voluntate consul consul add. Friedrich sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram. nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo— quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso illuso Schütz : incluso L : eluso Baehrens adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem ad com. G2 : ad om. L quaestionem universi generis orationem traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere traducere ... impellere vulg. : traduceret... impelleret L . itaque cum iam paene evanuisset Hor— tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer superior esse viderer Jahn : superiores videremur L . Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun- ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat coniunxerat L : coniunxit Stangl . maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit: annis ante sedecim sedecim Nipperdey : decem L causas agere coepit quam tu es natus; idem quarto et et add. vulg. sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt. sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam primam Ernesti : primum L , quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam et severs quam vulg. : etsi veris nunquam L concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud aliud L : alterum E. F. Eberhard autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale quale BHM : quali C : qualis codd. deft. est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto faceto L : facto Ruhnken genere verborum, in quo fuit fuit L : floruit Eberhard Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.