<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="316" subtype="section"><p><reg>adsiduissime</reg> autem mecum

<pb n="p.1096"/>

fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus<note>Aeschilus <hi rend="italics">F</hi>: esculus <hi rend="italics">G</hi> cnidius <hi rend="italics">O2 vetus</hi>: gnidius <hi rend="italics">F</hi>: enidius
<hi rend="italics">C</hi>
                  </note> Cnidius,
Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni
meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem
applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in<note><hi rend="italics">in add. Eberhard</hi></note> notandis animadvertendisque vitiis et <hi rend="italics">in</hi>
instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam,
si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et
supra fluentis<note>supra fluentes <hi rend="italics">FG</hi>: suprafluentes <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> iuvenili quadam dicendi impunitate et<note>et s. <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note> licentia
reprimeret et quasi extra ripas diffluentis<note>diffluentes <hi rend="italics">vulg.</hi>: diffluenti
<hi rend="italics">F</hi>: diffluentem <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> coerceret. Ita
recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope
mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi
deferverat<note>resederat... deferverat <hi rend="italics">vulg.</hi>: reciderat
... referverat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> oratio lateribusque vires et corpori<note>corpori <hi rend="italics">codd. det.</hi>: corporis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> mediocris
habitus accesserat.</p><p><milestone n="92" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="317" subtype="section"><p><reg>duo</reg> tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate 
incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et
lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non<note>et non <hi rend="italics">L</hi>: certe non <hi rend="italics">Weidner</hi>: id est non <hi rend="italics">Stangl</hi>: et <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note> talis qualem tu eum, Brute,
iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis
genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis
arbitrabar rem esse, quod<note>quod <hi rend="italics">L</hi>: cui <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> et dicendi ardore eram propior
et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis,
ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta
princeps adhibitus esset<note>esset <hi rend="italics">L</hi>: erat <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>, priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem, <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add.
Bake</hi>
                  </note> incensum et agentem et
canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
</p></div><div type="textpart" n="318" subtype="section"><p><reg>vnum</reg> igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas 
nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta,

<pb n="p.1097"/>

aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem
Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus
in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum
autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur
illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse
praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut
ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe
absum, sed ut laborem et industriam. </p></div><div type="textpart" n="319" subtype="section"><p><reg>cum</reg> igitur essem
in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium 
fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum<note>maximum <hi rend="italics">Rau</hi>: maxime <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in
certamen veni designatus aedilis cum designato consule
Hortensio. <milestone n="93" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> quoniam omnis hic sermo noster non
solum enumerationem oratorum<note>oratorum <hi rend="italics">Lambinus</hi>: oratoriam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> verum etiam praecepta
quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere. </p></div><div type="textpart" n="320" subtype="section"><p><reg>nam</reg> is
post consulatum—credo quod videret<note>videret <hi rend="italics">G2</hi>: viderit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui
consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum 
abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe
vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi
de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis
unus ex populo, sed existimator<note>existimator <hi rend="italics">codd. det.</hi>: aestumator <hi rend="italics">F1B2M2G</hi>: exstumator <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> doctus et intellegens posset
cognoscere<note>cognoscere <hi rend="italics">F3</hi>: 
agnoscere <hi rend="italics">Orelli</hi>: vix agnoscere <hi rend="italics">Martha</hi>: magnum scelus <hi rend="italics">L</hi>: ut <hi rend="italics">M</hi>: 
cum <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>. Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri
cottidie. </p></div></div></body></text></TEI>