adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Aeschilus F : esculus G cnidius O2 vetus : gnidius F : enidius C Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in in add. Eberhard notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis supra fluentes FG : suprafluentes C iuvenili quadam dicendi impunitate et et s. secl. Schütz licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis diffluentes vulg. : diffluenti F : diffluentem C coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat resederat... deferverat vulg. : reciderat ... referverat L oratio lateribusque vires et corpori corpori codd. det. : corporis L mediocris habitus accesserat. duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non et non L : certe non Weidner : id est non Stangl : et secl. Bake talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod quod L : cui Jahn et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset esset L : erat maluit Stangl , priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem, et et add. Bake incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat. vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam. cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum maximum Rau : maxime L in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio. sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum oratorum Lambinus : oratoriam L verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere. nam is post consulatum—credo quod videret videret G2 : viderit L ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator existimator codd. det. : aestumator F1B2M2G : exstumator C doctus et intellegens posset cognoscere cognoscere F3 : agnoscere Orelli : vix agnoscere Martha : magnum scelus L : ut M : cum Lambinus . Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.