<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="311" subtype="section"><p><reg>tumultus</reg> interim <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. Orelli</hi> 
re p. <hi rend="italics">G Eberhard</hi>: res p. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> recuperanda re publica 
et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis
Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei,
leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas
adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique
fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in
forum veniremus. </p></div><div type="textpart" n="312" subtype="section"><p><reg>eodem</reg> tempore Moloni dedimus operam; 
dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum
praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex.
Roscio dicta tantum commendationis habuit<note>habuit <hi rend="italics">vulg.</hi>: habui <hi rend="italics">L</hi> non
nulla <hi rend="italics">Madvig cum codd. det.</hi>
                  </note> ut non ulla
esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps
inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam<note>et tanquam <hi rend="italics">Rivius codd. det.</hi>: 
etiam quam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
elucubratas adferebamus.</p><p/></div><div type="textpart" n="313" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-

<pb n="p.1095"/>

plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus
necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et
infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus
et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si
accedit<note>accedit <hi rend="italics">F2</hi>: accidit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> labor et laterum magna contentio. Eoque magis 
hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine
remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis
contentione dicebam. </p></div><div type="textpart" n="314" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> cum me et amici et medici
hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria 
discedendum<note>desciscendum <hi rend="italics">maluit Ernesti</hi>
                  </note> putavi. Sed cum censerem remissione et
moderatione vocis et commutato genere dicendi me et
periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi<note>et... dicendi <hi rend="italics">secl. Weidner</hi>
                  </note> mutarem<note>mutarim <hi rend="italics">FBHM</hi>: ut . . mutarem
<hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis 
et iam<note>et iam <hi rend="italics">F</hi>: etiam <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> in foro celebratum meum nomen esset, Roma
sum profectus. </p></div><div type="textpart" n="315" subtype="section"><p><reg>cum</reg> venissem Athenas, sex mensis cum
Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo
philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum 
hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem
tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et
non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
Post a me Asia tota peragrata est †tum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: et cum
<hi rend="italics">vulg.</hi>: dum s. studeo <hi rend="italics">Eberhard</hi>: fuique cum <hi rend="italics">Kayser</hi>: et summis
quidem or. usus sum <hi rend="italics">Piderit</hi>: referta tum <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> summis quidem
oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25
erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota
Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere
molestiarum nec<note>nec <hi rend="italics">FOG</hi>: 
et <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ineptiarum Atticorum est, hic orator in
illis numerari recte potest. </p></div></div></body></text></TEI>