tumultus interim in in add. Orelli re p. G Eberhard : res p. L recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus. eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit habuit vulg. : habui L non nulla Madvig cum codd. det. ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam et tanquam Rivius codd. det. : etiam quam L elucubratas adferebamus. nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com- plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit accedit F2 : accidit L labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam. itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum desciscendum maluit Ernesti putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi et... dicendi secl. Weidner mutarem mutarim FBHM : ut . . mutarem secl. Eberhard , ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam et iam F : etiam C in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus. cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tum cum L : et cum vulg. : dum s. studeo Eberhard : fuique cum Kayser : et summis quidem or. usus sum Piderit : referta tum Friedrich summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25 erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec nec FOG : et C ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.