<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="305" subtype="section"><p><reg>reliqui</reg> qui tum principes numerabantur in magistratibus
erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur.
Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is
quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;
Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non
infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius,
et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis
curulis cottidie fere accuratas<note>accuratas <hi rend="italics">om. BHM</hi>
                  </note> contiones habebat. Sed me
cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum
est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio
tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans
oratoriis<note>oratoriis
<hi rend="italics">Corradus</hi>: oratoris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> tantum<note>tantum <hi rend="italics">L</hi>: tamen <hi rend="italics">Corradus</hi>
                  </note> exercitationibus contentus non eram. Iam
consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
</p></div><div type="textpart" n="306" subtype="section"><p><reg>ego</reg> autem <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in
<hi rend="italics">add. Müller</hi>
                  </note> iuris civilis studio multum operae dabam 

<pb n="p.1093"/>

Q. Scaevolae Q. F.<note>Q. F. <hi rend="italics">Fabricius</hi>: p. f. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, qui quamquam nemini <hi rend="italics">se</hi>
                  <note>se <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> ad docendum
dabat, tamen<note>quod tamen <hi rend="italics">Madvig</hi>: sed tamen <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> consulentibus respondendo studiosos audiendi
docebat<note>docebat se <hi rend="italics">G2</hi>
                  </note>. Atque huic anno proximus Sulla consule et
Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo
demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum
Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili
quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc
etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas 
et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod
tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur. </p></div><div type="textpart" n="307" subtype="section"><p><reg>occiderat</reg> Sulpicius illo anno tresque proximo trium
aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus
M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio 
Romae dedimus operam et actori summo causarum et
magistro<note>eodem... magistro
<hi rend="italics">secl. Bake</hi>: in §312 <hi rend="italics">audacius transtulit Martha</hi>
                  </note>.] <milestone n="90" unit="chapter"/>
                  <reg>haec</reg> etsi videntur esse a proposita oratione<note>proposita
oratione <hi rend="italics">Lambinus</hi>: proposita ratione <hi rend="italics">O</hi>: proposito ratione <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum
perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico
haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio 
Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere
fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu
aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et
Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis
magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, 
minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum
Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in
omnium doctrinarum meditatione versabar. </p></div><div type="textpart" n="309" subtype="section"><p><reg>eram</reg> cum
Stoico Diodoto<note>diodoto <hi rend="italics">F</hi>: diodoro <hi rend="italics">B2M</hi>: dioto <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>, qui cum habitavisset apud me <hi rend="italics">me</hi>cumque<note>me <hi rend="italics">alterum add. vulg.</hi>
                  </note>
vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in 

<pb n="p.1094"/>

aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae
quasi<note>quake quasi <hi rend="italics">MG1B2</hi>: qua quasi <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua
etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam,
quam dialecticam esse dilatatam putant<note>quam ... putant <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>, consequi non
posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis
ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis
nullus dies vacuus esset. </p></div><div type="textpart" n="310" subtype="section"><p><reg>commentabar</reg> declamitans—sic 
enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum
Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca
oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter
Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis
doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem<note>possein <hi rend="italics">vulg.</hi>: possim <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
neque doceri. </p></div></div></body></text></TEI>