tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur. hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et et add. Ellendt quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, erant add. Rau excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo in nullo vulg. : in nullo viro O2 al : in viro G1M3 : invito C cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium omnia omnium Stangl : omnia omnia FBHM : omnia C adversariorum dicta meminisset. ardebat autem cupiditate cupiditate dicendi maluit Kayser sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones collectiones vuig. : coniectiones L , memor et quae eorum quae Orelli : memor et quae L essent dicta contra quaeque ipse dixisset. erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus. Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat aberat, aberat maluit Wex. etiam M. secl. Ellendt M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui cui vulg. : qui L frequens aderam, quamquam quamquam L : cum vulg. : quoque Madvig pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique utique Jahn : uterque L : utentes uterque Buttmann Philippo, cuius in testimonio in testimonio secl. Weidner contentio et vim accusatoris habebat et copiam.