<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="290" subtype="section"><p><reg>volo</reg> hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse

<pb n="p.1088"/>

dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal,
gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona
multiplex, iudex erectus; cum surgat is qui dicturus sit,
significetur a corona silentium, deinde crebrae assensiones,
multae admirationes; risus cum velit, cum velit fletus: 
ut qui haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at
placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. Haec
cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle
audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem
Demosthene maxime. </p></div><div type="textpart" n="291" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem acutum prudens et idem 
sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant
nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium
esse Atticorum volunt, recte laudant. Est enim in arte
tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus.
Ita fiet ut non omnes, qui Attice, idem bene, sed ut omnes,
qui bene, idem etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus
ad Hortensium.</p><p><milestone n="85" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="292" subtype="section"><p><reg>sane</reg> quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit
periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: 
Aliquotiens sum, inquit, conatus<note>conatus <hi rend="italics">L</hi>: concitatus <hi rend="italics">vel</hi> comnotus <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note>, sed interpellare nolui.
Nunc quoniam iam<note>iam <hi rend="italics">secl.
non nuli</hi>
                  </note> ad perorandum spectare videtur sermo
tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite<note>Tite <hi rend="italics">FOG</hi>: Attice <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>.
Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate
dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini
libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et
minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de
sapientia disceptetur<note>disceptetur <hi rend="italics">L</hi>: disceptatur <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note>, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere
inludentem, qui eam sibi adrogant<note>adrogant <hi rend="italics">FOG</hi>: adigant <hi rend="italics">C</hi>: adrogent <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, ut apud Platonem
Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam
Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium
fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec

<pb n="p.1089"/>

Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia,
qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator
fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda
sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc?
non enim intellego. </p></div><div type="textpart" n="293" subtype="section"><p><reg>quia</reg> primum, inquit, ita laudavisti 
quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere.
Equidem in quibusdam risum <num>vix</num> tenebam, cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>: nam <hi rend="italics">Eberhard, qui et coniecit</hi> ut cum</note> Attico
Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule
hominem vel potius summum et singularem virum—nemo
dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? 
quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur;
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit
quam si testimonium diceremus<note>tam et quam ... diceremus <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="294" subtype="section"><p><reg>ego</reg> enim Catonem tuum
ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique
cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem 
probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde
laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum
omnibus oratoris<note>oratoris <hi rend="italics">L</hi>: 
oratoriis <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> laudibus refertas diceres et Catonem cum
Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas 
an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem
quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate
dicere. <milestone n="86" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>