sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis aliis add. Bake meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem et vim et varietatem secl. E. V. Eberhard Atticorum. 'Atticos,' inquit, ' volo imitari.' Quos? nec enim est unum genus. Nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam idem et Hyperides? quam horum omnium Aeschines? Quem igitur imitaris? Si aliquem si aliquem vulg. : sed aliquem L : ceteri ergo Attice non dicebant? si omnis: qui potes, cum sint ipsi dissimillimi inter se? In quo illud etiam quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit. et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter se, sed Attici tamen; quorum Charisius multarum orationum, quas scribebat aliis, cum cupere videretur imitari Lysiam; Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis filius, et orationes scripsit aliquot et earum rerum historiam quae erant Athenis ipsius aetate gestae non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Atque atque scripsi : at L : ac Jahn Charisi vult Hegesias esse similis, isque se ita putat Atticum, ut veros illos prae se paene agrestis putet. at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.' Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare potest? Hos imitamur. imitamur G : imitatur H : imitantur FOBM2 ' Quo modo, qui quo quo modo BHM sunt et inter se dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.' Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit—multae enim sunt—eas ego.laudare soleo; imitari neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae sunt optimae, optimae vulg. : optime L ' credo; sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis— num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac musto ac secl. Ellendt : de lacu ac musto Martha : de musti lacu Baehrens lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior. ' demosthenem igitur imitemur.' O di boni; quid, quaeso quaeso vulg. : quasi L , nos aliud agimus aut quid aliud optamus? At non adsequimur. Isti enim videlicet Attici nostri quod volunt adsequuntur. ne illud quidem intellegunt, non modo ita ita om. BHM memoriae proditum esse sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent. At cum isti Attici dicunt, non modo a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab advocatis relinquuntur. Qua re si anguste et exiliter dicere est Atticorum, sint sane Attici; sed in comitium veniant, ad stantem iudicem dicant: subsellia grandiorem et pleniorem vocem desiderant.